previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [18] at vero, inquam, tibi ego, Brute, non solvam, nisi prius a te cavero amplius eo nomine neminem, cuius petitio sit, petiturum. Non me hercule, inquit, tibi re- promittere istuc quidem ausim1. Nam hunc, qui negat, video flagitatorem non ilium quidem tibi molestum, sed adsiduum tamen et acrem fore. Tum Pomponius: Ego vero, inquit, Brutum nihil mentiri puto. Videor enim iam te ausurus esse appellare, quoniam longo intervallo modo primum animadverti paulo te hilariorem. [19] itaque quoniam hic quod mihi deberetur se exacturum professus est, quod huic debes ego a te peto. Quidnam id ? inquam. Vt scribas, inquit, aliquid; iam pridem enim conticuerunt tuae litterae. Nam ut illos de re public libros edidisti, nihil a te sane postea [p. 1007] accepimus: eisque nosmet ipsi ad rerum nostrarum2 memo- riam comprehendendam impulsi atque incensi sumus. Sed illa, cum poteris; atque ut possis, rogo; [20] nunc vero, inquit, si es animo vacuo, expone nobis quod quaerimus. Quidnam est id? inquam. Quod mihi nuper in Tusculano in- cohavisti de oratoribus, quando esse coepissent, qui etiam et quales fuissent. Quem ego sermonem cum ad Brutum tuum vel nostrum potius detulissem, magno opere hic audire se velle dixit. Itaque hunc elegimus diem, cum te sciremus esse vacuum. Qua re, si tibi est commodum, ede illa quae coeperas et Bruto et mihi. [21] ego vero, inquam, si potuero, faciam vobis satis. Poteris, inquit: relaxa modo paulum animum aut sane3, si potes, libera.

Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo, quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me audisse defensam.

1 ausim G2: ausus sim codd.

2 ad rerum nostrarum Lambinus: ad veterum annalium Victor Pisanus: ad rerum naturalium L: ad veterum rerum nostrarum vulg.: ad v. r. nostratium Baehrens

3 sane codd.: plane Wetzel

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: