Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
69.
[242]
eodem tempore C. L. Caepasii fratres
fuerunt, qui multa opera, ignoti homines et repentini, quae—
stores celeriter facti sunt, oppidano quodam et incondito
genere dicendi. Addamus huc etiam, ne quem vocalem
praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum, qui nullo
acumine eam tamen verborum copiam, si quam habebat,
praebebat populo cum multa concursatione magnoque
clamore. Quod idem faciebat Q. Arrius, qui fuit M. Crassi
quasi secundarum. Is omnibus exemplo debet esse quantum in hac urbe polleat multorum1 oboedire tempori multorumque vel honori vel periculo servire.
[243]
His enim rebus
infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum—sine doctrina, sine ingenio—
aliquem numerum pervenerat. Sed ut pugiles inexercitati,
etiam si pugnos et plagas Olympiorum cupidi ferre possunt,
solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille cum omni iam
fortuna prospere functus labores etiam magnos excepisset,
illius iudicialis anni severitatem quasi solem non tulit.
[244]
Tum Atticus: Tu quidem de faece, inquit, hauris idque
iam dudum, sed tacebam; hoc vero non putabam, te usque
ad Staienos et Autronios esse venturum. Non puto, inquam, existimare te ambitione me labi, quippe de mortuis;
sed ordinem sequens in memoriam notam et aequalem
necessario incurro. Volo autem hoc perspici, omnibus
conquisitis, qui in multitudine dicere ausi sint, memoria
quidem dignos2 perpaucos, verum34 qui omnino nomen
[p. 1073]
habuerint, non ita5 multos fuisse. Sed ad sermonem institutum revertamur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.