Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. profligato1 fere Samnitium bello,2 priusquam ea cura decederet patribus Romanis, Etrusci
belli fama exorta est.
[2]
nec erat ea tempestate gens
alia cuius secundum Gallicos tumultus arma
[p. 274]
terribiliora essent cum propinquitate agri tum3 multitudine hominum.
[3]
itaque altero consule in Samnio reliquias belli persequente P. Decius, qui graviter
aeger Romae restiterat, auctore senatu dictatorem
C. Sulpicium Longum, is magistrum equitum C.
iunium Bubulcum4 dixit.
[4]
is, prout rei magnitudo postulabat, omnes iuniores sacramento adigit, arma quaeque alia res poscit summa industria parat; nec
tantis apparatibus elatus de inferendo bello agitat,
quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent.
[5]
eadem in comparando cohibendoque bello
consilia et apud Etruscos fuere: neutri finibus
egressi.
et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti
fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen
Appi, quod viam munivit et aquam in urbem duxit;
[6]
eaque unus perfecit,
[7?]
quia ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia victus collega
magistratu se abdicaverat;
[8]
Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus
censuram obtinuit.
[9]
eodem Appio auctore Potitia
gens, cuius ad aram maximam Herculis familiare
sacerdotium fuerat, servos publicos ministerii
[p. 276]
delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat.
[10]
traditur5 inde, dictu mirabile et quod dimovendis statu suo
sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae
ea tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta,
omnes intra annum cum stirpe exstinctos;
[11]
nec nomen
tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam
memori deum ira post aliquot annos luminibus
captum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.