[41]
itaque alii voluptatis
causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab1 hac
orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum
voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res
maxime inter se repugnantis dicendi2 facultate coniungerent;
illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt,
prope soli iam in scholis sunt relicti. multa enim
nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus
coniveret interdum3; multas vias adulescentiae lubricas
ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac4
prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum
varietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam
iam conroborata caperetur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.