[67]
praegestit animus iam videre, primum1
lautos iuvenes mulieris beatae ac nobilis familiaris, deinde
fortis viros ab imperatrice in insidiis atque in2 praesidio
balnearum conlocatos3. ex quibus requiram quem ad modum4
latuerint aut ubi, alveusne ille an equus Troianus fuerit
qui tot invictos viros muliebre bellum gerentis tulerit ac
texerit. illud vero respondere cogam, cur tot viri ac tales
hunc et unum et tam imbecillum quem5 videtis non aut
stantem comprehenderint aut fugientem consecuti sint; qui
se numquam profecto, si in istum locum processerint, explicabunt.
quam volent6 in conviviis faceti, dicaces, non
numquam etiam ad vinum diserti sint, alia fori vis est, alia
triclini, alia subselliorum ratio, alia lectorum; non idem
iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe
alia est solis, alia7 lychnorum. quam ob rem excutiemus
omnis istorum delicias, omnis ineptias, si prodierint. sed
me audiant, navent aliam operam, aliam ineant gratiam, in
aliis se rebus ostentent8, vigeant apud istam mulierem venustate,
dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deserviant;
capiti vero innocentis fortunisque parcant.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.