previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [28] equidem multos et vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent sed qui totam adulescentiam voluptatibus dedidissent1, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse gravisque homines atque inlustris fuisse. datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. quae si ita erumpunt ut nullius vitam labefactent, nullius domum evertant, faciles et tolerabiles haberi solent. [29] sed tu mihi videbare ex communi infamia iuventutis aliquam invidiam Caelio velle conflare. itaque omne illud silentium quod est orationi tributum tuae fuit ob eam causam quod uno reo proposito de multorum vitiis cogitabamus. facile est accusare luxuriem. dies iam me deficiat2, si quae dici in eam sententiam possunt3 coner4 expromere; de corruptelis, de adulteriis, de protervitate, de sumptibus immensa oratio est. Vt tibi reum neminem sed vitia ista5 proponas, res tamen ipsa et copiose6 et graviter accusari potest. sed vestrae sapientiae, iudices, est7 non abduci ab reo nec, quos aculeos habeat8 severitas gravitasque vestra, cum eos accusator erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in hominem et in reum, cum is non suo crimine sed multorum vitio sit in quoddam odium iniustum vocatus. [30] itaque ego9 severitati tuae ita10 ut oportet respondere non audeo. erat enim meum deprecari vacationem adulescentiae veniamque petere. non, inquam, audeo; perfugiis nihil11 utor aetatis, concessa omnibus iura dimitto; tantum peto ut, si qua12 est invidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae, libidinum iuventutis, quam video esse magnam, tamen13 ne huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant. atque ego idem qui haec postulo quin criminibus quae in hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non recuso.


1 dedidissent Ascens. (3) mg.: dedissent Pπδ

2 deficiat P, Ernesti: deficiet πδ

3 possint Ernesti

4 coner -er add. P2 in ras.

5 ista scripsi: ipsa ς: om. Pπδ

6 et copiose ς, Naugerius (2): om. Pπδ

7 iudices est est in ras. hab. P: est, iudices, Halm

8 habet ς

9 ego ς: om. Pπδ

10 ita ut oportet ς: ut oportet ita Pπδ

11 nihil ς: non Pπδ

12 si quae Halm

13 tamen Wrampelmeyer: tam ς: om. Pπδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: