previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. sed totum genus oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et, cum inferetur, propulsare debebitis1. non enim ab isdem accusatur M. Caelius a quibus oppugnatur; palam in eum tela iaciuntur, clam subministrantur2. [21] neque ego id3 dico ut invidiosum sit in eos quibus gloriosum etiam hoc esse4 debet. funguntur officio, defendunt suos, faciunt quod viri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant lacessiti. sed vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est viris fortibus oppugnandi M. Caelium, ideo vobis quoque5 causam putare esse iustam alieno dolori potius quam vestrae fidei consulendi. iam6 quae sit multitudo in foro, quae genera, quae studia, quae varietas hominum videtis7. ex hac copia quam multos esse arbitramini qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum aliquid eos velle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam navare, testimonium polliceri? [22] hoc ex genere si qui se in hoc iudicium forte proiecerint, excluditote eorum cupiditatem, iudices, sapientia vestra, ut eodem tempore et huius saluti et religioni vestrae et contra periculosas hominum potentias condicioni omnium civium providisse videamini. equidem vos abducam a testibus neque huius iudici veritatem quae mutari nullo modo potest in voluntate testium conlocari sinam quae facillime fingi8, nullo negotio flecti ac detorqueri potest. argumentis agemus, signis luce omni clarioribus crimina refellemus; res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione pugnabit.


1 debebitis propulsare ς

2 administrantur ς

3 ego id ς: id ego Pπδ: eo id Schütz

4 esse hoc ς

5 vobis quoque ς, Garatoni: vobis quoque vos Pπδ: vos quoque ed. R

6 consulendi. Iam scripsi: consulendum ς: consulendi (-i add. m. 2)...P: consulendi πδ

7 vidistis ς

8 fingi gψ1: effingi Pehbψ2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: