This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. itaque consules qui eum annum secuti
sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Aemilius
Barbula iterum, initio anni questi apud populum
deformatum ordinem prava lectione senatus,
[2?]
qua
potiores aliquot lectis praeteriti essent, negaverunt
eam lectionem se, quae sine recti pravique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, observaturos et senatum extemplo citaverunt eo ordine
qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium
fuerat.
[3]
et duo imperia1 eo anno dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem militarem:
unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor
legiones a populo crearentur, quae antea perquam
paucis suffragio populi relictis locis dictatorum et
consulum ferme fuerant beneficia—tulere eam rogationem tribuni plebei L. Atilius C. Marcius;—
alterum,
[4?]
ut duumviros navales classis ornandae
[p. 278]
reficiendaeque causa idem populus iuberet; lator2 huius plebi sciti fuit M. Decius tribunus plebis.
[5]
eiusdem anni rem dictu parvam praeterirem, ni
ad religionem visa esset pertinere. tibicines, quia
prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iovis
vesci quod traditum antiquitus erat, aegre passi
Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe
esset qui sacrificiis praecineret.
[6]
eius rei religio
tenuit senatum, legatosque Tibur miserunt darent3 operam, ut ii4 homines Romanis restituerentur.
[7]
tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in
curiam hortati sunt uti reverterentur Romam;
postquam perpelli nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur.
[8]
die
festo alii alios per speciem celebrandarum cantu
epularum invitant5 et vino, cuius avidum ferme id genus6 est,
[9?]
oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno vinctos coniciunt ac Romam deportant. nec prius sensere quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit.
[10]
tunc concursus populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum
quotannis ornati cum cantu atque hac quae nunc
sollemnis est licentia per urbem vagarentur,
[p. 280]
restitutumque in aede vescendi ius iis7 qui sacris8 praecinerent. haec inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.