Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. Ab externis bellis quietus annus fuit,
1 quietior insequens P.
Curiatio2 et Sex.
quinctilio consulibus perpetuo silentio tribunorum,
quod primo
legatorum qui Athenas ierant legumque peregrinarum exspectatio praebuit,
[
2?]
dein duo simul mala
ingentia exorta,
fames pestilentiaque,
foeda homini,
foeda pecori.
vastati agri sunt,
urbs adsiduis exhausta funeribus;
multae et clarae lugubres domus.
[
3]
flamen Quirinalis Ser.
Cornelius mortuus,
augur C.
Horatius Pulvillus;
3 in cuius locum C.
Veturium eo cupidius quia damnatus a plebe erat,
augures legere.
mortuus consul Quinctilius,
quattuor tribuni plebi.
[
4]
multiplici clade foedatus annus;
ab hoste otium
fuit.
[5]
inde consules C. Menenius P. Sestius4 Capitolinus.
neque eo anno quicquam belli externi fuit: domi
motus orti.
[6]
iam redierant legati cum Atticis legibus.
eo intentius instabant tribuni ut tandem scribendarum legum initium fieret. placet creari decemviros sine provocatione, et ne quis eo anno alius
magistratus esset.
[7]
admiscerenturne plebeii,5 [p. 108]
controversia aliquamdiu fuit; postremo concessum6 patribus, modo ne lex Icilia7 de Aventino aliaeque sacratae leges abrogarentur.