previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. prodigia interim multa nuntiari, quorum pleraque, et quia singuli auctores erant, parum credita spretaque, et quia hostibus Etruscis, per quos ea procurarent, haruspices non erant: [2] in unum omnium curae versae sunt, quod lacus in Albano nemore sine ullis caelestibus aquis causave qua alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam crevit. [3] quidnam eo di portenderent prodigio missi sciscitatum oratores ad Delphicum oraculum. [4] sed propior interpres fatis oblatus senior quidam Veiens, qui inter cavillantes in stationibus ac custodiis milites Romanos Etruscosque vaticinantis in modum cecinit priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret nunquam potiturum Veiis Romanum. [5] quod primo velut temere iactum sperni, agitari deinde sermonibus coeptum est, donec unus ex statione Romana percontatus proximum oppidanorum iam per longinquitatem belli commercio sermonum facto, quisnam is esset qui per ambages de lacn Albano iaceret, postquam audivit haruspicem esse, [6] vir haud intacti [p. 54] religione animi, causatus de privati portenti1 procuratione si operae illi esset consulere velle, ad conloquium vatem elicuit. [7] cumque progressi ambo a suis longius essent inermes sine ullo metu, praevalens iuvenis Romanus senem infirmum in conspectu omnium raptum nequiquam tumultuantibus Etruscis ad suos transtulit. [8] qui cum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum missus esset, sciscitantibus quidnam id esset quod de lacu Albano docuisset, [9?] respondit profecto iratos deos Veienti populo illo fuisse die quo sibi eam mentem obiecissent ut excidium patriae fatale proderet. [10] itaque quae tum cecinerit divino spiritu instinctus, ea se nec ut indicta sint revocare posse et tacendo forsitan quae di immortales volgari velint haud minus quam celanda effando nefas contrahi. [11] sic2 igitur libris fatalibus, sic disciplina Etrusca traditum esse, quando3 aqua Albana abundasset, tum si eam Romanus rite emisisset victoriam de Veientibus dari; antequam id fiat deos moenia Veientium deserturos non esse. [12] exsequebatur inde quae sollemnis derivatio esset. sed auctorem levem nec satis fidum super tanta re patres rati decrevere legatos sortesque oraculi Pythici exspectandas.

1 A.U.C. 356

2 sic ς: his ω.

3 quando duker: ut quando ω: ut qn A.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (55 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
  • Cross-references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oraculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pythieus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Religio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sors
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Delphi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etrusci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Haruspex
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, ALBANO LAZIALE Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HARU´SPICES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRODI´GIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIBYLLI´NI LIBRI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALBA´NUS LACUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VEII
  • Cross-references in general dictionaries to this page (29):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: