XVII
[17arg] Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi, quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit.XANTHIPPE, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa, irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. [2] Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus, interrogavit Socraten quaenam ratio esset cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. [3] “Quoniam,” inquit Socrates, “cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.” [4] Secundum hanc sententiam quoque Varro in Satura Menippea, quam De Officio Mariti inscripsit: 1 “Vitium,” inquit, uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat, qui fert, sese meliorem facit." [5] Haec verba Varronis “tollere” et “ferre” lepide quidem [p. 86] composita sunt, sed “tollere” apparet dictum pro “corrigere.” [6] Id etiam apparet, eiusmodi vitium uxoris, si corrigi non possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a viro honeste potest; vitia enim flagitiis leviora sunt.