previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


IX

[9arg] Quod Caecilius poetafrontemgenere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit.


VERE ac diserte Caecilius hoc in Subditivo scripsit:
Nam hi súnt inimici péssumi, fronte hílaro, corde Trísti,
Quos néque ut adprendas néque uti dimittás scias.
[2] Hos ego versus, cum de quodam istiusmodi homine sermones essent, in circulo forte iuvenum eruditiorum dixi. [3] Tum de grammaticorum volgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis, “Quanta,” inquit, “licentia audaciaque Caecilius hic fuit, cum 'fronte hilaro,' non 'fronte hilara' dixit et tam inmanem soloecismum nihil veritus est!” [4] “Immo,” inquam, “potius nos et quam audaces et quam licentes sumus, qui 'frontem' inprobe indocteque non virili genere dicimus, cum et ratio proportionis, 1 quae 'analogia' appellatur, et veterum auctoritates non 'hanc,' sed' hunc frontem' debere dici suadeant. Quippe M. Cato in primo Originum ita scripsit: [5] 'Postridie signis conlatis, aequo fronte, peditatu, equitibus atque alis cum hostium legionibus pugnavimus.' 'Recto' quoque fronte' idem Cato in libro eodem dicit.”

[6] At ille semidoctus grammaticus: “Missas,” inquit, “auctoritates facias, quas quidem ut habeas posse fieri puto, sed rationem dic, quam non habes.” [p. 84] [7] Atque ego his eius verbis, ut tum ferebat aetas, inritatior, “Audi,” inquam, “mi magister, rationem falsam quidem, sed quam redarguere falsam esse tu non queas. [8] Omnia,” inquam, “vocabula tribus litteris finita quibus ' frons ' finitur, generis masculini sunt, si in genetivo quoque casu eadem syllaba finiantur, ut ' mons,' 'fons,' 'pons,' 'frons.'” [9] At ille contra renidens: “Audi,” inquit, “discipule, plura alia consimilia, quae non sint generis masculini.” [10] Petebant ibi omnes ut vel unum statim diceret. Sed cum homo voltum intorqueret et non hisceret et colores mutaret, tum ego intercessi etVade,” inquam, “nunc et habeto ad requirendum triginta dies; postquam inveneris, repetes nos.” [11] Atque ita hominem nulli rei ad indagandum vocabulum, quo rescinderet finitionem fictam, dimisimus.

1 pro portione, Skutsch, comparing Varro, L.L. x. 3.37.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: