previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


X

[10arg] Quid sintproletarii,” quidcapite censi”; quid item sit in XII. Tabulisadsiduus”; et quae eius vocabuli ratio sit.


OTIUM erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum legebaturque in consessu forte conplurium Enni liber ex Annalibus. In eo libro versus hi fuerunt:
Proletarius publicitus scutisque feroque
Ornatur ferro; muros urbemque forumque
Excubiis curant.
Tum ibi quaeri coeptum est, quid essetproletarius.” [2] [3] Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret, [4] et cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, “Eo maxime,” inquam, “te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es. [5] Nam Q. Ennius verbum hoc ex Duodecim Tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est: 'Adsiduo vindex adsiduus esto. Proletario iam civi 1 quis volet vindex esto.' [6] Petimus igitur ne Annalem nunc Q. Ennii, sed Duodecim Tabulas legi arbitrere [p. 168] et quid sit in ea lege 'proletarius civis' interpretere.” [7] “Ego vero,” inquit ille, “dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem. [8] Sed enim cum 'proletarii' et 'adsidui' et 'sanates' et 'vades' et 'subvades' et 'viginti quinque asses' et 'taliones ' furtorumque quaestio 'cum lance et licio' evanuerint omnisque illa Duodecim Tabularum antiquitas, nisi in legis actionibus centumviralium causarum lege Aebutia lata consopita sit, studium scientiamque ego praestare debeo iuris et legum vocumque earum quibus utimur.”

[9] Tum forte quadam Iulium Paulum, poetam memoriae nostrae doctissimum, praetereuntem conspeximus. [10] Is a nobis salutatur, rogatusque uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret, “Qui in plebe,” inquit, “Romana tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, 'proletarii' appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, 'capite censi' vocabantur, extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque. [11] Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites, nisi in tumultu maximo, scribebantur, quia familia [p. 170] pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset. [12] Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et nomine quam capite censorum fuit; [13] nam et asperis reipublicae temporibus, cum iuventutis inopia esset, in militiam tumultuariam legebantur armaque is sumptu publico praebebantur, et non capitis censione, sed prosperiore vocabulo a munere officioque prolis edendae appellati sunt, quod, cum re familiari parva minus possent rempublicam iuvare, subolis tamen gignendae copia civitatem frequentarent. [14] Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt bello Cimbrico, difficillimis reipublicae temporibus, vel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino, milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria extaret. [15] 'Adsiduus' in XII. Tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assibus, 2 id est, aere dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate.”

[16] Verba autem Sallusti in Historia Iugurthina de C. Mario consule et de capite censis haec sunt: “Ipse interea milites scribere, non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, [p. 172] alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini potentiam quaerenti egentissimus quisque oportunissimus.”

1 civi cui, ω; cui deleted by Schöll.

2 ab assiduis ω; corrected in a. Hosius suqgests assariis, comparing Varro, L.L. viii. 71; Gram. Lat. i. 76. 3K.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (10 total)
  • Cross-references to this page (8):
    • Harper's, Caput
    • Harper's, Centumvĭri
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AC´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENTUM´VIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PROLETA´RII
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: