IV
[4arg] De verbo “duovicesimo,” quod vulgo incognitum eat, a viris doctis multifariam in libris scriptum est.APUD Sigillaria forte in libraria ego et Iulius Paulus poeta, vir memoria nostra doctissimus, [p. 388] consideramus; atque ibi expositi erant Fabii Annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat. [2] Grammaticus autem quispiam de nobilioribus, ab emptore ad spectandos libros adhibitus, repperisse se 1 unum in libro mendum dicebat; sed contra librarius in quodvis pignus vocabat, si in una uspiam littera delictum esset. Ostendebat grammaticus ita scriptum in libro quarto: [3] “Quapropter tum primum ex plebe alter consul factus est, duovicesimo anno postquam Romam Galli ceperunt.” [4] “Non,” inquit, “duovicesimo, sed 'duo et vicesimo' scribi oportuit. [5] Quid enim est duovicesimo?” *** Varro Humanarum Rerum lib. XVI; 2 hic ita scripsit: Mortuus est anno duovicesimo; rex fuit annos XXI. ***