previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Deinceps illa totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime prodidit. Ab aequinoctio primo quod mense Martio circa viii calendas Aprilis in octava parte Arietis conflatur, ad exortum Vergiliarum dies verni temporis habentur duodequinquaginta. Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut omnia purgamenta, quae sunt hiberno tempore congesta, eximantur, et. araneis, qui favos corrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo.6 Hic enim quasi quadam [2] cognatione generis maxime est apibus aptus. Vermiculi quoque, qui tineae vocantur, item papiliones 1 2 3 4 5 6 [p. 482] enecandi sunt: quae pestes plerumque favis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis 7nidorem admoveas. Hac cura per id tempus quod diximus examina firmabuntur, eaque fortius operibus inservient. [3] Verum maxime custodiendum est curatori, qui apes nutrit, cum alvos tractare debebit, uti pridie castus ab rebus venereis, neve temulentus,8nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis,9ut sunt salsamenta, et eorum omnia liquamina; itemque fetentibus acrimoniis alii vel [4] ceparum ceterarumque 10rerum similium. Duodequinquagesimo 11die ab aequinoctio verno, cum fit Vergiliarum exortus circa v idus Maias, incipiunt examina viribus et numero augeri. Sed et iisdem diebus intereunt quae paucas et aegras apes habent; eodemque tempore progenerantur in 12extremis partibus favorum amplioris magnitudinis quam sunt ceterae apes, eosque nonnulli putant esse reges. Verum quidam Graecorum auctores οἴστρους 13appellant ab eo, quod exagitent, neque patiantur examina conquiescere. Itaque praecipiunt eos enecari. [5] Ab exortu Vergiliarum ad solstitium, quod fit ultimo mense Iunio circa octavam partem Cancri, fere examinant alvi: quo tempore vehementius custodiri debent, ne novae soboles diffugiant. Tumque per- 14 15 16 17 18 19 20 [p. 484] acto solstitio usque ad ortum Caniculae, qui fere dies triginta sunt, pariter 21frumenta et favi demetuntur.22Sed hi quemadmodum 23tolli debeant, mox dicetur, cum de confectura mellis praecipiemus. [6] Ceterum hoc eodem tempore progenerari posse apes iuvenco perempto, Democritus et Mago 24nec minus Vergilius prodiderunt. Mago quidem ventribus etiam bubulis idem fieri affirmat, quam rationem diligentius prosequi supervacuum puto, consentiens Celso, qui prudentissime ait, non tanto interitu [7] pecus istud amitti,,ut sic requirendum sit. Verum hoc tempore, et usque in autumni aequinoctium decimo quoque die alvi aperiendae et fumigandae sunt. Quod cum sit molestum examinibus, saluberrimum tamen esse convenit. Suffitas deinde, et aestuantes apes refrigerare oportet, conspersis vacuis partibus alvorum et recentissimi rigoris aqua infusa: deinde si quid ablui non poterit, pinnis aquilae vel etiam cuius libet vastae alitis,25quae rigorem [8] habent, emundari. Praeterea ut tineae 26everrantur, papilionesque enecentur, qui plerumque intra alvos morantes apibus exitio sunt. Nam et ceras crodunt, et stercore suo vermes progenerant, quos [9] alvorum tineas appellamus. Itaque quo tempore malvae florent, cum est earum 27maxima multitudo, si vas aeneum simile 28miliario vespere ponatur inter 29 30 31 32 33 34 35 36 [p. 486] alvos, et in fundum eius lumen aliquod demittitur, undique papiliones concurrunt:37dumque circa flammulam volitant,38aduruntur, quod 39nec facile ex angusto sursum evolare,40nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis circumveniantur: ideoque propinquo ardore consumuntur. [10] A Canicula fere post diem quinquagesimum Arcturus oritur, cum irroratis floribus thymi et cunilae thymbraeque apes mella confidunt: idque 41optimae 'notae enitescit 42autumni aequinoctio, quod est ante calend. Octobris, cum octavam partem Librae sol attigit. Sed inter Caniculae et Arcturi exortum cavendum erit, ne apes intercipiantur violentia crabronum, qui ante alvearia plerumque [11] obsidiantur prodeuntibus. Post Arcturi exortum circa aequinoctium Librae (sicut dixi) favorum secunda est exemptio. Ab aequinoctio deinde quod conficitur circa VIII calend. Octobris ad Vergiliarum occasum diebus XL, ex floribus tamaricis 43et silvestribus frutectis apes collecta mella cibariis hiemis reponunt. Quibus nihil est omnino detrahendum, ne saepius iniuria contristatae velut desperatione rerum [12] profugiant. Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quae fere conficitur 44circa VIII calend. Ianuarii in octava parte Capricorni, iam recondito melle utuntur examina, eoque usque ad Arcturi exortum sustinen- 45 46 47 48 49 50 51 52 [p. 488] tur. Nec me fallit Hipparchi ratio, quae docet solstitia et aequinoctia non octavis sed primis partibus signorum confici. Verum in hac ruris disciplina sequor nunc Eudoxi et Metonis 53antiquorumque fastus astrologorum, qui sunt aptati 54publicis sacrificiis: quia et notior est ista vetus agricolis concepta opinio; nec tamen Hipparchi subtilitas pinguioribus, [13] ut aiunt, rusticorum Uteris necessaria est. Ergo Vergiliarum occasu primo statim conveniet aperire alvos, et depurgare quidquid immundi est, diligentiaque curare; quoniam per tempora hiemis non expedit movere aut patefacere vasa. Quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt,55apricissimo die purgatis domiciliis opercula intus usque ad favos admovenda sunt, omni vacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae cavearum per hiemem con-calescant. Idque semper faciendum est etiam in iis alvis, quae paucitate plebis infrequentes sunt. [14] Quidquid deinde rimarum est aut foraminum, luto et fimo bubulo mixtis illinemus extrinsecus, nec nisi aditus, quibus commeent, relinquemus. Et quamvis porticu protecta vasa nihilo minus congestu culmorum et frondium supertegemus, quantumque res patietur, a frigore et tempestatibus muniemus. [15] Quidam exemptis interaneis occisas aves intus includunt, quae tempore hiberno plumis suis delitescentibus apibus praebent teporem: tum etiam si 56 57 58 [p. 490] sunt absumpta cibaria, commode pascuntur esurientes, nec nisi ossa 59earum relinquunt. Sin autem favi sufficient 60permanent illibatae, nec quamvis amantissimas 61munditiarum offendunt odore suo. Melius tamen esse 62nos existimamus, tempore hiberno fame laborantibus ad ipsos aditus in canali-culis vel contusam et aqua madefactam ficum aridam, vel defrutum aut passum praebere. Quibus liquoribus mundam lanam imbuere oportebit, ut insistentes [16] apes quasi per siphonem succum evocent. Uvas etiam passas cum infregerimus, paulum aqua respersas probe dabimus. Atque his cibariis non solum hieme, sed etiam quibus temporibus, ut iam supra dixi tithymalus, atque etiam ulmi florebunt, sustinendae [17] sunt. Post confectam brumam diebus fere quadraginta quidquid est repositi 63mellis, nisi liberalius relictum sit 64consumunt, saepe etiam vacuatis ceris 65usque in ortum fere Arcturi, qui est ab idib. Februariis, iciunae favis accubantes torpent more serpentum, et quiete sua spiritum conservant, quem tamen ne amittant,66si longior fames incesserit, optimum est per aditum vestibuli siphonibus dulcia liquamina immittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum Arcturi ortus et hirundinis adventus commodiores [18] polliceantur futuras tempestates. Itaque, post hoc tempus, cum diei permittit hilaritas, procedere 67 68 69 70 71 72 73 74 [p. 492] audent in pascua. Nam ab75aequinoctio verno sine cunctatione iam passim vagantur, et idoneos ad fetum decerpunt flores, atque intra tecta comportant. Haec observanda per anni tempora diligentissime Hyginus praecepit. Ceterum illa Celsus adicit, paucis locis eam felicitatem suppetere,76ut apibus alia pabula hiberna atque alia praebeantur aestiva. [19] Itaque quibus locis post veris tempora flores idonei deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed vernis pastionibus absumptis in ea loca transferri, quae serotinis floribus thymi et origani thymbraeque benignius apes alere possint. Quod fieri ait et Achaiae regionibus, ubi transferuntur in Atticas pastiones, et Euboea, et rursus in insulis Cycladibus, cum ex aliis transferuntur 77Scyrum, nec minus in Sicilia, cum ex reliquis eius partibus in Hyblam78 [20] conferuntur. Idemque ait ex floribus ceras fieri, ex matutino rore mella, quae tanto 79meliorem qualitatem capiunt, quanto iucundiore sit materia cera confecta. Sed ante translationem diligenter alvos inspicere praecipit, veteresque et tineosos, et labantes 80favos eximere: nec nisi paucos et optimos reservare, ut simul etiam ex meliore flore quam 81 82 83 84 85 86 [p. 494] plurimi fiant: eaque vasa, quae 87quis transferre velit, non nisi noctibus et sine concussione portare.

1 magis SAac.

2 ut etiam prata parva a: et ut prata et arva c: et iam parva SA.

3 non om. SAac.

4 praecludit A.

5 ab opere ac: alveo fere SA.

6 fimo Aac: fimi S.

7

8

9

10

11

12

13

14 incensis ac: impensis SA.

15 temulentus Ac: temulentis a: temolestus S.

16 estulentis a: esculentis c: exculcntis S: excultis A.

17 ceterarumque ac: om. Ac.

18 unde quinquagesimo SAac.

19 in ac: et SA.

20 οἴστρους SA: om. ac. a Gadflies or horseflies.

21

22

23

24

25

26

27

28

29 pariter Aac: pater et S.

30 demetuntur a: demetiuntur c: demuntur SA.

31 sed hi quem admodum ac: sed hiem admodum SA.

32 mago ac: magno SA.

33 alitis ac: -as SA.

34 post tineae add. si apparuerint c: om. SAa.

35 earum ac: eorum AS.

36 simile ac: -em SA.

37

38

39

40

41

42

43

44

45 concurrant SA: -cnt ac.

46 volitent SAac.

47 quod c: quoniam a: quam SA.

48 evolent SAac.

49 idque ac: atque SA.

50 enitescit SAa: emitescit c.

51 tamaricis ac: amaricis SA.

52 conficitur ac: confingitur SA.

53

54

55

56 metonis ac: mentonis SA.

57 aptati ac: aptatis SA.

58 reliquie sunt c: relique sunt a: requiescunt SA. a See noto on Book I. 1. 5. b Book I. Preface, § 32.

59

60

61

62

63

64

65

66

67 ossa ac: os S: oss A.

68 sufficere SA: sufficerent ac.

69 amantissimas ac: mantissimas SA.

70 esse ora. SA.

71 repositi ac: -a S: -am A.

72 sit om. SAac.

73 ceris Aac: cereris S.

74 amittant ac: amittam SA.

75

76

77

78

79

80

81 ab ac: om. SA.

82 felicitatem suppetere ac: om. SA.

83 transferuntur c: transportantur SAa.

84 hyblam A: hybleam Sc: hibleaem a.

85 ex matutino—tanto om. A.

86 labantis ac: labentis A: laventis S.

87

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: