previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Deinceps talis altera est vernacula retinendi.3 Semper quidem custos sedule circumire debet alvearia. Neque enim ullum tempus est, quo non curam desiderent; sed eam postulant diligentiorem, cum vernant et exundant novis fetibus, qui nisi curatoris obsidio protinus excepti sunt, diffugiunt. Quippe talis est apium natura, ut pariter quaeque plebs generetur cum regibus; qui ubi evolandi vires adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis 1 2 3 [p. 460] imperia: quippe cum rationabili generi 4mortalium, tum magis egentibus consilii mutis 5animalibus, nulla [2] sit regni societas. Itaque novi duces procedunt cum sua iuventute, quae uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu suo propriae desiderium sedis ostendit; eaque tanquam 6patria contenta est, si a procuratore 7protinus assignetur. Sin autem defuit custos, velut iniuria [3] repulsa 8peregrinam regionem petit. Quod ne fiat, boni curatoris est vernis temporibus observare 9alvos 10in octavam fere diei horam, post quam 11non temere se nova proripiunt agmina;12eorumque 13egressus diligenter custodiat. Nam quaedam solent, cum subito evaserunt, sine cunctatione se proriperc. [4] Poterit exploratam fugam praesciscere vespertinis temporibus aurem singulis alveis admovendo. Siquidem fere ante triduum, quam eruptionem facturae sint, velut militaria14signa moventium tumultus ac murmur exoritur: ex quo, ut verissime dicit Vergilius, Corda licet vulgi praesciscere namque morantes Martius ille aeris rauci canor increpat,15et vox Auditur fractos sonitus imitata tubarum. 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 [p. 462] [5] Itaque maxime observari debent, quae istud faciunt, ut sive ad pugnam eruperint, nam inter se tanquam civilibus bellis, et cum alteris quasi cum exteris gentibus proeliantur, sive fugae causa se proripuerint, praesto sit ad utrumque casum paratus 28 [6] custos. Pugna quidem vel unius inter se dissidentis vel duorum examinum discordantium facile compescitur: nam ut idem ait, Pulveris exigui iactu compressa quiescit: aut aqua mulsea 29passove, aut aliquo liquore simili 30respersa,31videlicet familiari dulcedine saevientium iras mitigante. Nam eadem mire etiam dissidentes reges conciliant. Sunt enim saepe plures unius populi duces, et quasi procerum seditione plebs in partes diducitur: quod frequenter fieri prohibendum est, quoniam intestino bello totae gentes consumuntur. [7] Itaque si constat principibus gratia, manet 32* pax incruenta. Sin autem saepius acie dimicantes notaveris, duces seditionum interficere curabis: dimicantium vero proelia praedictis remediis sedantur. Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat: idque signum erit aut unum regem 33 34 35 36 37 [p. 464] inesse, aut certe plures bona fide reconciliatos; quos sic 38patieris,39dum in suum revolent 40domicilium. [8] Sin autem duobus aut etiam compluribus velut uberibus diductum 41fuerit examen, ne dubitavcris et plures proceres et adhuc iratos esse. Atque in iis partibus, quibus maxime videris apes glomerari, requirere duces debebis. Itaque succo praedictarum herbarum, id est, melissophylli vel apiastri manu illita, ne ad tactum diffugiant, leviter inseres digitos, et diductas apes scrutaberis, donec auctorem pugnae reperias.

1 potiare ac: patiore SA.

2 si multa Sa: simulata Ac.

3 post retinendi add. quem ad modum vernacula nova examina observentur et in alvos condantur SA: om. ac. a Vergil, Georg. IV. 63.

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16 genere SAac.

17 mutis ac: muti S: multa A.

18 tanquam SA: velut ac.

19 procurator S: procuratori A: procurati c.

20 repulsa c: -am SAa.

21 observari SA: -e ac.

22 alveos ac: alvis SA.

23 postquam horam SAac.

24 agmina ac: -e SA.

25 eoque ut eorumque egressus c: eoque regressus SA: eorumque egressus eoque regressus a.

26 militaria S2ac: milia S1A.

27 increpat ac: invocat SA.

28

29

30

31

32

33 paratus Sac: -os A.

34 aqua mulsea SA: aqua mulsa a: aut mulsa c: mulso edd,

35 simili ac: simplici SA.

36 respersa SA: -am ac.

37 maneat SAac. a Georg. IV. 87.

38

39

40

41

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: