previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sed quoniam plerisque videtur istud opero-sum, qualiacunque vasa placuerint, collocari debebunt. Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in 1 tres pedes altitudinis 2 extructus, isque diligenter opere tectorio levigatur, ita ne ascensus lacertis, aut anguibus, aliisve noxiis animalibus [2] praebeatur. Superponuntur deinde, sive, ut Celso placet,lateribus facta domicilia,sive,ut nobis, alvearia, praeterquam a tergo 1circumstructa: seu, quod paene omnium in usu est, qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur, vel laterculis, vel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint. Nam et qua procedunt, nonnunquam patefaciendae sunt,2et multo magis a tergo, quia subinde curantur examina. [3] Sin autem nulli parietes alvis intervenient, sic tamen collocandae erunt, ut paulum altera ab altera distet, ne,3cum inspiciuntur, ea, quae in curatione tractatur, haerentem sibi alteram concutiat, vicinasque apes conterreat, quae omnem motum imbecillis ut cereis 4scilicet operibus suis tamquam ruinam timent. Ordines quidem vasorum superinstructos in altitudinem tres esse abunde est, quoniam summum sic quoque parum commode curator inspicit. [4] Ora cavearum, quae praebent apibus vestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres, 5 6 7 8 9 10 [p. 448] et si forte tamen incesserint,11non immorentur, sed per aditum effluant. Propter quos convenit alvearia porticibus supermuniri; sin aliter, luto Punico frondibus inlimatis adumbrari, quod tegmen cum frigora et pluvias, tum et aestus arcet. Nec tamen ita nocet huic generi calor aestatis ut hiemale frigus.12Itaque semper aedificium sit post apiarium, quod Aquilonis excipiat iniuriam, stabulisque praebeat [5] teporem. Nec minus ipsa domicilia, quamvis aedificio protegantur,13obversa tamen ad hibernum orientem componi debebunt, ut apricum habeant apes matutinum egressum, et sint experrectiores. Nam frigus ignaviam creat; propter quod etiam foramina, quibus exitus aut introitus datur, angustissima esse debent, ut quam minimum frigoris admittant: eaque satis est ita forari, ne possint 14capere plus unius apis incrementum. Sic nec venenatus stellio, nec obseaenum scarabaei15vel papilionis genus, lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae favos [6] populabuntur. Atque utilissimum est pro frequentia domicilii duos vel tres aditus in eodem operculo distantes inter se fieri contra fallaciam lacerti, qui velut custos vestibuli 16prodeuntibus inhians 17apibus affert exitium, eaeque pauciores intereunt, cum 18 19 20 21 22 23 24 [p. 450] licet25vitare pestis obsidia per aliud volantibus 26effugium.

1

2

3

4

5 in ac: per SA.

6 post altitudinis add. totidemque crassitudinis ac: om. SA.

7 ante tergo add. et frontibus SAa: om. edd.

8 sunt A ac: sint S.

9 nee SAac.

10 cereis ac: ceteris SA.

11

12

13

14

15

16

17

18 incesserit SA: ingesserint ac.

19 calor aestatis ut hiemale frigus Gesner ex Palladii citatione: caloris ut hicmalitus SA: caloris ut hiemis alitus a: caloris aut hiemis estus c.

20 protegantur ac: -untur SA.

21 possint ac: possit SA.

22 scarabei c: -ri SAa.

23 vestibuli SAac.

24 inhians ac: in hanc SA. a The text here is doubtful but the sense clear. b Vergil, Georg. IV. 243.

25

26

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: