previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quare revertamur ad ea, quae alveorum cultoribus magis apta sunt quot 1 genera sunt apium et quid 2 ex his optimum.3 Peripateticae sectae conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas, 1 2 3 4 5 [p. 432] easdemque nigras et hirsutas apes habent: alias 6minores quidem, sed aeque 7rotundas et fusci 8coloris [2] horridique pili: alias 9magis exiguas, nec tam rotundas, sed obesas tamen et latas, coloris melius-culi: nonnullas 10minimas gracilesque, et acuti alvi, ex aureolo varias atque leves: eiusque 11auctoritatem sequens Vergilius, maxime probat parvulas, oblongas, leves, nitidas, Ardentes auro, et paribus lita corpora guttis, moribus etiam placidis. Nam quanto grandior [3] apis, atque etiam rotundior, tanto peior. Si vero saevior, maxime pessima est. Sed tamen iracundia notae melioris apium facile delenitur 12assiduo interventu eorum qui curant.13Nam cum saepius tradantur,14celerius mansuescunt, durantque si diligenter excultae sunt, in annos decem; nec ullum examen hanc 15aetatem potest excedere, quamvis in demor-tuarum locum quotannis pullos substituant. Nam fere decimo ad internecionem anno gens universa [4] totius alvei consumitur. Itaque ne hoc in toto fiat apiario, semper propaganda erit soboles, observandumque vere cum se nova profundent examina, ut excipiantur, et domiciliorum numerus augeatur. Nam saepe morbis intercipiuntur, quibus quemadmodum mederi oportet, suo loco dicetur. 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 [p. 434]

1 quot SA2: quod A1.

2 quid scripsi: quod A: quot S.

3 quot—optimum om. ac.

4 apium sive c: om. SAa.

5 aliaque SAac. a Son of Apollo and Cyrene, also said to have planted the first olive-tree. b Cea, or in Greek Ceos, an island, one of the Cyclades, near Cape Sunium. c A mountain in Attica near Athens. d Mythical king of Athens.

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16 alias Aac: alia S.

17 aeque ac: neque SA.

18 fusci SA: infusci ac.

19 alia SA: alas a: alias c.

20 nonnullas ac: nonnulla SA.

21 eiusque ac: eius SA.

22 delenitur scripsi: delinitur ac: denitur SA.

23 curant ac: currant AS.

24 tractantur ac: tractatur SA.

25 hanc Aac: hac S.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: