previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Venio nunc ad alvorum curam, de quibus neque diligentius quidquam praecipi potest, quam ab 1 2 3 4 5 6 [p. 428] Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso. Hyginus veterum auctorum placita7secretis dispersa monimentis industrie collegit: Vergilius poeticis floribus illuminavit: Celsus utriusque memorati adhibuit modum. [2] Quare ne attemptanda quidem nobis fuit haec disputationis materia, nisi quod consummatio susceptae professionis hanc quoque sui partem desiderabat, ne universitas inchoati operis nostri, velut membro aliquo reciso, mutila8atque imperfecta 9conspiceretur. Atque ea, quae Hyginus fabulose tradita de originibus apum non intermisit, poeticae magis licentiae quam nostrae fidei concesserim. [3] Nec sane rustico dignum est sciscitari, fuerit ne mulier pulcherrima specie Melissa,10quam Iuppiter in apem convertit, an (ut Euhcmerus poeta dicit) crabronibus et sole genitas apes, quas nymphae Phryxonides educaverunt, mox Dictaeo specu Iovis 11extitisse nutrices, easque pabula munere dei sortitas quibus ipsae parvum 12educaverant alumnum. Ista enim, quamvis non dedeceant poetam, summatim tamen et uno tantummodo versiculo leviter attigit Vergilius, cum sic ait: Dictaeo caeli regem pavere sub antro. 13 14 15 16 17 18 [p. 430] [4] Sed ne illud quidem pertinet ad agricolas, quando et in qua regione primum natae sint: utrum in Thessalia sub Aristaeo, an in insula Cea, ut scribit Euhemerus, an Erechthei temporibus in monte Hymetto, ut Euthronius; an Cretae Saturni temporibus, ut Nicander: non magis quam utrum examina, tanquam cetera videmus animalia, concubitu subolem procreent, an heredem generis sui floribus eligant, quod affirmat noster Maro: et utrum evomant [5] liquorem mellis, an alia parte reddant. Haec enim et his similia magis scrutantium rerum naturae latebras, quam rusticorum est inquirere. Studiosis quoque literarum gratiora sunt ista in otio legentibus, quam negotiosis agricolis: quoniam neque in opere neque in re familiari quidquam iuvant.

1 educant SA: -ent ac.

2 aere mutandi ac: remutandi A: remuttendi S.

3 incrementis SAac.

4 praecipiemus SAac.

5 vernaculo SAac.

6 nacte Aac: nancte S. a See Book I. 1. 13 and note.

7

8

9

10

11

12

13 placita ac: plagita SA.

14 mutila SA: mutilata ac.

15 imperfecta ac: in infectu SA.

16 mellisam SA: mellissa a: melisa (?) c.

17 iovis ac: io quis SA.

18 ipse parvum ac: ipsa et arvom SA. a See Book I. 1. 14 and note.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: