previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Atque haec de pabulationibus, domiciliisque 3 et sedibus eligendis abunde diximus: quibus provisis, sequitur ut examina desideremus. Ea 4 porro vel aere parta, vel gratuita contingunt. Sed quas pretio comparabimus, scrupulosius praedictis comprobemus notis, et earum frequentiam prius quam [2] mercemur, apertis alvearibus consideremus: vel si non fuerit inspiciendi facultas, certe id quod contemplari licet, notabimus: 1an in vestibulo ianuae complures consistant, et vehemens sonus intus murmurantium exaudiatur. Atque etiam si omnes intra domicilium silentes forte conquiescent, labris foramini aditus admotis, et inflato spiritu ex respondente earum subito 2fremitu poterimus aestimare vel multitudinem, vel paucitatem. [3] Praecipue autem custodiendum est, ut ex vicinia potius, quam peregrinis regionibus petantur, quoniam solent caeli novitate lacessiri. Quod si non contingit, ac necesse habuerimus longinquis itineribus advenere, curabimus 3ne salebris solicitentur, optimeque noctibus collo portabuntur. Nam diebus requies danda est, et infundendi sunt grati apibus [4] liquores, quibus intra clausum alantur. Mox cum perlatae domum fuerint, si dies supervenerit, nec 4 5 6 7 8 9 10 [p. 452] aperiri nec collocari oportebit alvum, nisi vesperi, ut apes placidae mane post totius requiem11noctis egrediantur: specularique debebimus 12fere triduo, numquid universae se profundant. Quod cum faciunt, fugam meditantur. Ea remediis quibus debeat inhiberi, mox praecipiemus. [5] At quae dono vel aucupio contingunt, minus scrupulose probantur: quamquam ne sic quidem velim nisi optimas possidere, cum et impensam et eandem operam custodis postulent bonae atque improbae: et quod 13maxime refert,14non sunt degeneres intermiscendae, quae infament generosas. Nam minor fructus mellis respondet, cum segniora [6] interveniunt examina. Verumtamen quoniam interdum propter conditionem locorum vel mediocre pecus (nam malum nullo quidem modo) parandum est, curam vestigandis examinibus hac ratione adhibebimus. [7] Ubicunque saltus sunt idonei, mellifici, nihil antiquius apes, quam, quibus utantur, vicinos eligunt fontes. Eos itaque convenit plerumque ab hora secunda obsidere, specularique quae turba sit aquantium. Nam si paucae admodum circumvolant (nisi tamen complura capita rivorum diductas faciunt rariores) intelligenda est earum penuria, propter quam locum quoque non esse mellificum suspicabimur. [8] At si commeant frequentes, spem quoque 15 16 17 18 [p. 454] aucupandi examina maiorem faciunt; eaque sic inveniuntur. Primum quam longe sint explorandum est, praeparandaque 19in hanc 20rem liquida rubrica: qua cum festucis illitis contigeris apium terga fontem libantium, commoratus 21eodem loco facilius redeuntes agnoscere poteris; ac si non tarde id 22facient, scies eas in vicino consistere: sin autem serius, pro [9] morae tempore 23aestimabis distantiam loci. Sed cum animadverteris celeriter redeuntes, non aegre persequens iter volantium ad sedem perduceris examinis. In iis autem quae longius meare videbuntur, solertior adhibebitur cura, quae talis est. Arundinis internodium cum suis articulis exciditur, et terebratur ab latere talea 24per quod foramen exiguo melle vel defruto 25instillato, ponitur iuxta fontem. Deinde cum ad odorem dulcis liquaminis complures apes irrepserunt,26tollitur talea, et apposito 27foramini pollice non emittitur, nisi una, quae cum evasit, fugam suam demonstrat observanti: atque is, dum sufficit, persequitur evolantem. [10] Cum 28deinde conspicere possit 29apem,tum 30alteram emittit: et si eandem petit 31caeli partem, vestigiis prioribus inhaeret. Si minus, aliam atque aliam foramine adaperto patitur egredi; regionemque 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 [p. 456] notat, in quam plures revolent, et eas persequitur, donec ad latebram perducatur examinis. Quod sive est abditum specu, fumo elicietur, et cum erupit, aeris strepitu coercetur. Nam statim sono territum vel in frutice vel in editiore silvae fronde considet, et a vestigatore praeparato vase 45reconditur. [11] Sin autem sedem habet arboris cavae, et aut extat ramus, quem obtinent, aut sunt in ipsius arboris trunco,46tunc, si 47mediocritas patitur, acutissima serra, quo celerius id fiat, praeciditur primum superior pars, quae ab apibus vacat; deinde inferior, quatenus videtur inhabitari. Tum recisus utraque parte mundo vestimento contegitur, quoniam hoc quoque plurimum refert, ac si quibus rimis hiat illitis ad locum perfertur: relictisque 48parvis, ut iam dixi, foraminibus,49more ceterarum alvorum collocatur.50 [12] Sed indagatorem convenit matutina tempora vestigandi eligere, ut spatium diei habeat, quo exploret commeatus apium. Saepe enim, si serius coepit eas denotare, etiam eum in propinquo sunt, iustis operum peractis se recipiunt, nec remeant ad aquam: quo evenit ut vestigator ignoret, quam longe a fonte 51 52 53 54 55 56 [p. 458] [13] distet examen. Sunt qui per initia veris apiastrum, atque, ut ille vates ait, Trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita alvos perfricent, ut odor et succus vasis inhaereat: quae deinde mundata exiguo melle respergant, et per nemora non longe a fontibus disponant, eaque cum repleta sunt examinibus, [14] domum referant. Sed hoc nisi locis, quibus abundant apes, facere non expedit. Nam saepe vel inania vasa nacti, qui forte praetereunt, secum auferunt: neque est tanti vacua perdere complura, ut uno vel altero potiare 57pleno. At in maiore copia, etiam si multa 58intercipiuntur, plus est quod in repertis apibus acquiritur. Atque haec est ratio capiendi silvestria examina.

1

2

3

4 licet c: liceant SA: liceat o.

5 volantibus S: ulantibus A: vadentibus ac.

6 domiciliisque Sa: domiciliis et c: domicilibusque A.

7 ea ac: om. SA.

8 notabimus ac: notavimus SA.

9 subito ac: sumito SA.

10 curabimus c: curavimus SA: om. a.

11

12

13

14

15 requiem ac: quiem SA.

16 debebimus SA: debemus ac.

17 quod ac: quoque SA.

18 refert Aac: referunt S.

19

20

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30

31

32 pracparandumque SAac.

33 hac SA: hanc ac.

34 commoratur SAc: -os a.

35 id ac: in SA.

36 temporis SAac.

37 alba ter et alia S: alvatere talea A: ab latere talea a: ab latera talea c.

38 defriti SA: defruto ac.

39 irrepserunt ac: inperserunt SA.

40 apposito ac: imposito SA.

41 cum ac: om. SA.

42 desit ac: possit SA.

43 apem tum ac: apertum SA.

44 petit ac: cepit SA.

45

46

47

48

49

50

51 vase ac: vaso SA.

52 in ipsius arboris trunco edd.: aut ipsius truncis (trucis A) SA: aut ipsius trunci c: ipsius trunci a.

53 in eo sunt SA: si in eo ea.

54 relictisque ac: relictis SA.

55 foraminibus ac: certaminibus S: certaminis A.

56 collocatur ac: -antur SA.

57

58

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: