previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. quem vero exstet et de quo sit memoriae proditum1 eloquen- tem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et idoneus quidem mea sententia Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audi- verit et scribat de mortuo: ex quo nulla suspicio est amici- tiae causa esse mentitum2. [58] est igitur sic apud ilium in nono ut opinor annali:
additur orator Cornelius suaviloquenti
ore Cethegus Marcus Tuditano conlega3
Marci filius
et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima
is dictust ollis4 popularibus olim,
qui tum vivebant homines atque aevum agitabant5,
flos delibatus populi
probe vero; [59] ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt
Suadaeque6 medulla.
πειθὼ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam fuisse vult7], ut, quam deam in Pericli labris8 scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse 25 dixerit. [60] at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque his9 consulibus M. Cato modo plane annis CXL ante me consulem; et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios [p. 1018] fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissi- mus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est, Catone censore.

[61] hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui annis ix10 post eum fuit consul. Eum nos ut perveterem habemus, qui L. Marcio M'. Manilio consulibus mortuus est, annis lxxxvi ipsis ante me consuler.

1 de quo ... proditum incl. Jahn

2 mentitum L: ementitum Bake

3 Marcu' Tuditano collega Schutz: Marcus studio collegam L

4 dictust ollis Gronovius: dictus L

5 agitabant Gronovius: agebant L

6 suadaeque vulg.: suadas F1, suadis F2, suadae F3

7 eius ... vult secl. Schütz

8 labris F2: libris F1 codd.

9 his vulg.: is codd.

10 viiii FG2: iiii H: iiii codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: