previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ferae pecudes, ut capreoli, damacque, nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus. Sed qui venationem voluptati suae claudunt, contenti sunt, utcunque competit proximus aedificio loci situs, munire viva- 1 2 3 [p. 422] rium, semperque de manu cibos et aquam praebere: qui vero quaestum reditumque desiderant, cum est vicinum villae nemus (id enim refert non procul esse ab oculis domini) sine cunctatione praedictis animalibus [2] destinant.4Et si naturalis defuit aqua, vel inducitur 5fluens, vel infossi lacus signino consternuntur, qui receptam pluviatilem contineant.6Modus silvae pro cuiusque 7facultatibus occupatur; ac si lapidis et operae vilitas suadeat, haud dubie 8caementis et calce formatus circumdatur murus: sin [3] aliter, crudo latere 9ac luto constructus. Ubi vero neutrum patrifamiliae conducit, ratio postulat vacerris includi: sic enim appellatur genus clatrorum: idque fabricatur ex robore querceo, vel subereo. Nam oleae rara est occasio. Quidquid denique sub iniuria pluviarum magis diuturnum est, pro conditione regionis ad hunc usum eligitur. Et sive teres 10arboris truncus, sive ut crassitudo postulavit, fissilis stipes compluribus locis per latus efforatur, et in circuitu vivarii certis intervenientibus spatiis defixus erigitur: deinde per transversa laterum cava 11transmittuntur ramices, qui exitus ferarum obserent. [4] Satis est autem vacerras inter pedes octonos defigere, serisque transversis ita clatrare, ne spatiorum laxitas, quae foraminibus intervenit, pecudi praebeat fugam. Hoc autem modo licet etiam latissimas regiones tractusque montium claudere, sicuti Galliarum nec- 12 13 14 15 16 17 18 19 [p. 424] non et in aliis quibusdam provinciis locorum vastitas patitur. Nam et fabricandis ingens est vacerris materiae20copia, et cetera in hanc rem feliciter suppetunt; quippe crebris fontibus abundat solum, [5] quod est maxime praedictis generibus salutare: tum etiam sua sponte pabula feris benignissime subministrat 21praecipueque saltus eliguntur, qui et' terrenis fetibus et arboribus abundant. Nam ut graminibus ita frugibus roburneis opus est 3: maximeque laudantur, qui sunt feracissimi querneae glandis et iligneae, nec minus cerrea,22tum23et arbuti, ceterorumque pomorum silvestrium, quae diligentius persecuti sumus, cum de cohortalibus subus disputaremus. Nam eadem fere sunt pecudum [6] silvestrium pabula, quae domesticarum. Contentus tamen non debet esse diligens paterfamilias cibis, quos suapte natura terra gignit, sed temporibus anni, quibus silvae pabulis carent, condita messe clausis succurrere, hordeoque alere, vel adorco farre aut faba, primumque 24etiam vinaceis, quicquid denique vilissime constiterit, dare. Idque ut 25intelligant ferae praeberi, unam vel alteram domi mansue-factam conveniet immittere, quae pervagata totum vivarium cunctantes ad obiecta cibaria pecudes [7] perducat. Nec solum istud per hiemis penuriam 26 27 28 29 30 31 32 [p. 426] fieri expedit, sed cum etiam fetae partus ediderint, quo melius educant 33natos. Itaque custos vivarii frequenter speculari debebit, si iam effetae sint, ut manu datis sustineantur frumentis. Nec vero patiendus est oryx, aut aper, aliusve quis ferus ultra quadrimatum senescere. Nam usque in hoc tempus capiunt incrementa, postea macescunt senectute. Quare dum viridis aetas pulchritudinem corporis [8] conservat, aere mutandi 34sunt. Cervus tamen compluribus annis sustineri potest. Nam diu iuvenis possidetur, quod aevi longioris vitam sortitus est. De minoris autem incrementi35animalibus, qualis est lepus, haec praecipimus,36ut in iis vivariis, quae maceria munita sunt, farraginis et olerum, ferae intubi lactucaeque semina parvulis arcolis per diversa spatia factis iniciantur. Itemque Punicum cicer, vel hoc vermiculum,37nec minus hordeum, et cicercula condita ex horreo promantur, et aqua caelesti macerata obiciantur. Nam sicca non nimis ab lepusculis [9] appetuntur. Haec porro animalia vel similia his, etiam silente me, facile intelligitur, quam non expediat conferre in vivarium, quod vacerris circumdatum est: siquidem propter exiguitatem corporis facile clatris subrepunt, et liberos nactae 38egressus fugam moliuntur.

1 post silvestrium om. et SA.

2 suo clausa ac: sui clausa A: sui classa S.

3 dabantur SAac.

4

5

6

7

8

9

10

11

12 destinatur SAac.

13 si naturalis—inducitur om. S.

14 contineant c: contineat SAa.

15 pro cuiusque ac: ut pro cuius S: ut pro cuiusque A.

16 haud dubie c: id haud dubio a: ita ut dubiis SA.

17 crudo latere c: crudo lateri SA: crudeliter a.

18 teres Gesner: teris SA: veteris ac.

19 cuca SA: cavoa ac.

20

21

22

23

24

25

26 vacerris materie c: materiae vacerriis SA: variis materie a.

27 subministrat a -ant SAc.

28 opus est SA: opus habet c: robor est a.

29 acerreae SAa: ceree c.

30 cum SAac.

31 primumque SAa: plurimumque c.

32 idque un c: ut SA: itaque ut a. a Book VII. Chapter 9. § C ff.

33

34

35

36

37

38

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: