previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VI

[6arg] Verba ex oratione Metelli Numidici quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit.


MULTIS et eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, gravis ac diserti viri, quam in censura dixit ad populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur. In ea oratione ita scriptum fuit: [2] “Si sine uxore pati 1 possemus, Quirites, omnes 2 ea molestia careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est.”

[3] Videbatur quibusdam, Q. Metellum censorem, cui consilium esset ad uxores ducendas populum hortari, non oportuisse de molestia incommodisque perpetuis rei uxoriae confiteri, neque id hortari magis esse quam dissuadere absterrereque; set contra in id potius orationem debuisse sumi dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis molestias adseveraret et, si quae tamen accidere nonnumquam viderentur, parvas et leves facilesque esse toleratu diceret maioribusque eas emolumentis et [p. 32] voluptatibus oblitterari easdemque ipsas neque omnibus neque naturae vitio, set quorundam maritorum culpa et iniustitia evenire. [4] Titus autem Castricius recte atque condigne Metellum esse locutum existimabat. “Aliter,” inquit, “censor loqui debet, aliter rhetor. rhetori concessum est, sententiis uti falsis, audacibus, versutis, subdolis, captiosis, si veri modo similes sint et possint movendos hominumn animos qualicunque astu inrepere.” Praeterea turpe esse ait rhetori, si quid in mala causa destitutum atque inpropugnatum relinquat. [5] “Sed enim Metellum,” inquit, "sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret quae cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur. [6] De molestia igitur cunctis hominibus notissima confessus, fidem sedulitatis 3 veritatisque commeritus, tum denique facile et procliviter, quod fuit rerum omnium validissimum atque verissimum i, persuasit civitatem salvam esse sine matrimoniorum frequentia non posse.

[7] Hoc quoque aliut ex eadem oratione Q. Metelli dignum esse existimavimus adsidua lectione non hercle minus quam quae a gravissimis philosophis [p. 34] scripta sunt. [8] Verba Metelli haec sunt: “Di immortales plurimum possunt; sed non plus velle nobis debent quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos ab immortalibus dissimile ius 4 expectemus, nisi malis rationibus finem faciamus? Is demum deos propitios esse aecum est, qui sibi adversarii non sunt. Dii immortales virtutem adprobare, non adhibere debent.”

1 pati suggested by Hosius; vivere, Hertz; esse, ς.

2 omnes, ω; omni, apparently, A.

3 Damsté compares Cic. Client. 58, quamquam sedulo faciebat, pracvaricari (videbatur).

4 dissimile ius, Damsté; nos ... diutius, ω; ab immortalibus dis divinitus, Hertz; nos immortalibus dissimilius, Hosius, comparing A.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: