XV
[15arg] “Passis velis” et “passis manibus” dixisse veteres non a verbo suo, quod est “patior,” sed ab alieno, quod est “pando.”AB eo quod est “pando” “passum” veteres dixerunt, non “pansum,” et cum “ex” [p. 98] praepositione “expassum,” non “expansum.” [2] Caecilius in Synaristosis: Heri vero prospexisse eum se ex tégulis, Haec nuntiasse et flámmeum expassúm domi “Capillo” quoque esse mulier “passo” dicitur, [3] quasi porrecto et expanso, et “passis manibus” et “velis passis” dicimus, quod significat diductis atque distentis. [4] Itaque Plautus in Milite Glorioso, a littera in e mutata per compositi vocabuli morem, “dispessis” dicit pro eo, quod est “dispassis”:
Credo égo istoc exempló tibi esse pereundum 1 extra pórtam,
Dispéssis manibus pátibulum cum habébis.