XX
[20arg] Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus deque eiusdem fine vitae.EURIPIDI poetae matrem Theopompus agrestia olera vendentem victum quaesisse dicit. [2] Patri autem eius nato illo responsum est a Chaldaeis eum puerum, cum adolevisset, victorem in certaminibus fore; id ei puero fatum esse. [3] Pater interpretatus athletam debere esse, roborato exercitatoque filii sui corpore, Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam aetatem receptus non est, post Eleusino et Theseo certamine pugnavit et coronatus est. [4] [p. 106] Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus, auditor fuit physici Anaxagorae et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis. Tragoediam scribere natus annos duodeviginti adortus est. [5] Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse taetram et horridam, quam nos vidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit. [6] Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, sive quod natura abhorruit a mulierum coetu sive quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaedebat. [7] Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit ἐν ταῖς τροτέραις θεσμοφοριαζούσαις in his versibus:
νῦν οὖν ἁπάσαισιν παραινῶ καὶ λέγω,[8] Alexander autem Aetolus hos de Euripide versus composuit:
τοῦτον κολάσαι τὸν ἄνδρα πολλῶν οὕνεκα.
῎αγρια γὰρ ἡμᾶς, ὦ γυναῖκες, δρᾷ κακά,
῞ατ᾽ ἐν ἀγρίοισι τοῖς 1 λαχάνοις αὐτὸς τραφείς.
῾ο δ᾽ ᾿αναξαγόρου τρόφιμος χαιοῦ στριφνὸς μὲν ἔμοιγε προσειπεῖν,[9] Is cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena, canibus a quodam aemulo inmissis [p. 108] dilaceratus est et ex his vulneribus mors secuta est. [10] Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriae quoque loco praedicarent: οὔποτ᾽ ἂν 2 σὸν μνῆμα, εὐρίπιδες, ὄλοιτό που, quod egregius poeta morte obita sepultus in eorum terra foret. Quamobrem cum legati ad eos ab Atheniensibus missi petissent ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt.
καὶ μισογέλως, καὶ τωθάζειν οὐδὲ παρ᾽ οἶνον μεμαθηκώς,
᾿αλλ᾽ ὅ τι γράψαι, τοῦτ᾽ ἄν μέλιτος καὶ σειρήνων ἐτετεύχει.