XXIX
[29arg] Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.DUAE istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt: “mihi nomen est Iulius” et “mihi nomen est Iulio”; [2] tertiam figuram novam hercle repperi apud Pisonem in secundo Annalium. Verba Pisonis haec sunt: “L. Tarquinium, collegam suum quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat uti sua voluntate Roma concedat.” “Quia Tarquinio,” inquit, “nomine esset”; hoc proinde est, tamquam si ego dicam: “mihi nomen est Iulium.” [p. 124]