previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


II

[2arg] Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio.


LEGEM esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere ut respondeas, tum ne amplius quid dicas quam id solum quod es rogatus aut aias aut neges; eamque legem qui non servent, et aut plus aut aliter quam sunt rogati respondeant, existumantur indoctique 1 esse disputandique morem atque rationem non tenere. Hoc quidem quod dicunt in plerisque disputationibus procul dubio fieri oportet. [3] Indefinitus namque inexplicabilisque sermo fiet, nisi interrogationibus responsionibusque simplicibus fuerit determinatus.

[4] Sed enim esse quaedam videntur, in quibus si breviter et ad id quod rogatus fueris respondeas, capiare. [5] Nam si quis his verbis interroget: “Postulo uti respondeas desierisne facere adulterium an non,” utrumcumque dialectica lege responderis, sive aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum quam si neges; 2 [6] nam qui facere non desinit, non id necessario etiam fecit. [7] Falsa igitur est species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique possit eum facere adulterium qui se negaverit facere desisse. [8] Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum est, si nihil amplius quam quod interrogati erunt responderint? [p. 134] Nam, si ita ego istorum aliquem rogem: [9] “Quicquid non perdidisti habeasne an non habeas postulo ut aias aut neges,” utrumcumque breviter respondent, capietur. [10] Nam si habere 3 se negaverit quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos non perdidit; sin vero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quae non perdidit. [11] Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: “Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi.” [12] Sed huiuscemodi responsio non fit ex ea lege quam diximus; plus enim, quam quod rogatus est, respondet. [13] Propterea id quoque ad eam legem addi solet, non esse captiosis interrogationibus respondendum.

1 indoctique, QZON; [2] indocti, IIQ2; rudes indoctique N2; indocti inscitique, sugg. by Hosius (cf. xix. 8. 12).

2 tam ... neges, ς; tamquam si te dicas adulterum ... negent, MSS.

3 si non habere, ω; non deleted by Gruppe.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: