previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


X

[10arg] Verba haec, “praeter propter,” in usu vulgi protrita, 1 etiam Ennii fuisse.


MEMINI me quondam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium, pedes tunc graviter aegrum, ire et visere. Atque ubi 2 introducti sumus, offendimus eum cubantem in scimpodio Graeciensi, [p. 386] circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut fortuna nobilibus viris. [2] Adsistebant fabri aedium complures, balneis novis moliendis adhibiti, ostendebantque [3] depictas in membranulis varias species balnearum. Ex quibus cum elegisset unam formam speciemque operis, 3 interrogavit quantus esset pecuniae sumptus 4 ad id totum opus absolvendum. [4] Cumque architectus dixisset necessaria videri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis: “Et praeterpropter,” inquit, “alia quinquaginta.” [5] Tum Fronto, dilatis sermonibus quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter necessaria, 5 eum interrogavit quid significaret verbumpraeterpropter.” [6] Atque ille amicus: “Non meum,” inquit, “hoc verbum est, sed multorum hominum quos loquentis id audias; [7] quid autem id verbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est,” ac simul digito demonstrat grammaticum, haud incelebri nomine Romae docentem unaque ibi 6 sedentem. Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus: [8] “Quaerimus,” inquit, “quod honore quaestionis minime dignum est. [9] Nam nescio quid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus quam in hominum doctorum 7 notius.”

[10] At enim Fronto, iam voce atque vultu intentiore: “Itane,” inquit, “magister, dehonestum tibi [p. 388] deculpatumque hoc verbum videtur, quo et M. Cato et M. Varro et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi sunt?” [11] Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari. [12] Quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. In eius tragoediae choro inscriptos esse hos versus legimus:

Óotio qui néscit uti
Plús negoti habét quam cum est negótium in negótio.
Nám cui quod agat ínstitutumst, nil nisi 8 negótium,
Íd agit, id 9 studét, ibi mentem atque ánimum delectát suum,
Óotioso in ótio animus néscit quid velit. 10
Hóc idem est; em néque domi nunc nós nec militiaé sumus,
Ímus huc, hinc illuc, cum illuc véntum est, ire illínc lubet,
Íincerte errat ánimus, praeterprópter vitam vívitur.
[13] Hoc ibi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum iam labentem: “Audistine,” inquit, “magister optime, Ennium tuum dixisse 'praeterpropter' et cum sententia quidem tali, quali severissimae philosophorum esse obiurgationes solent? Petimus igitur dicas, quoniam de Enniano iam verbo quaeritur, qu sit remotus 11 huiusce versus sensus: [p. 390]
Íincerte errat ánimus, praeterprópter vitam vívitur.
” [14] Et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique prolixius riderent, exsurgit et abiens: “Tibi,” inquit, “Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores 'audiant ac discant.” Atque ita omnes, relicta ibi quaestione verbi, consurreximus.

1 prodita, MSS.

2 ubi, Salmasius; ibi, δ; ibi qui, γ; ibi ubi, Hertz.

3 operis, Lipsius; veris (veneris, X), MSS.; verisimilem, Damsté.

4 sumptus, Q; espectus, Z; conspectus, γ; conputus suggested by Hosius.

5 necessaria ... praeterpropter supplied by Skutsch.

6 unaque ibi supplied by Hosius.

7 in horninur doctorum supplied by Carrio.

8 nil nisi, Hertz; in illis, δ; in illo, y.

9 id added by Ribbeck.

10 quid agat, quid velit, Dziotzko.

11 renotus, Hosius; motus, ω; ignotus, Hertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: