previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIV

[14arg] Contemporaneos fuisse Caesari et Ciceroni M. Varronem et P. Nigidium, aetatis suae doctissimos Ronanos; et quod Nigidii commentationes propter earum obscuritatem subtilitatemque in vulgus non exeunt.


AETAS M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia paucos habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium quibus humanitas erudita est columina habuit M. Varronem et P. Nigidium. [2] Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur, [3] Nigidianae autem commentationes non proinde in volgus exeunt et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est. [4] Sicuti sunt quae paulo ante legimus in Commentariis eius, quos Grammaticos inscripsit, ex 1 quibus quaedam ad demonstrandum scripturae genus exempli gratia sumpsi.

[5] Nam, cum de natura atque ordine litterarum dissereret quas grammaticivocalesappellant, verba [p. 402] haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem: [6] “A et o semper principes sunt, i et u semper subditae, e et subit et praeit; praeit 2 in ' Euripo,' subit in ' Aemilio.' Si quis putat praeire u in his verbis: ' Valerius,' Vennonius,' ' Volusius,' aut i in his: ' iampridem,' iecur,' 'iocus,' 'iucundum,' errabit, quod hae litterae, cum praeeunt, ne vocales quidem sunt.” [7] Item ex eodem libro verba haec sunt: “Inter litteram n et g est alia vis, ut in nomine 'anguis' et 'angari' et 'ancorae' et 'increpat' et 'incurrit' et 'ingenuus.' In omnibus his non verum n, sed adulterinum ponitur. Nam n non esse lingua indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum tangeret.” [8] Alio deinde in loco ita scriptum: “Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae 3 qui ei ex e et i; illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti.”

1 ex, Aldus; et, ω.

2 praeit added by Hertz.

3 quantae addedd in ς; quantae nostri fuerunt, Hertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: