III
[3arg] Quod turpius est frigide laudari quam acerbius vituperari.TURPIUS esse dicebat Favorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et graviter vituperari: [2] “Quoniam,” inquit, 'qui maledicit et vituperat, quanto id acerbius facit, tam maximo ille pro inimico et iniquo ducitur et plerumque propterea fidem non capit. Sed qui infecunde atque ieiune laudat destitui a causa videtur et amicus quidem creditur eius quem laudare vult, sed nihil posse reperire quod iure laudet." [p. 360]