VI
[6arg] Quod pudor sanguinem ad extera diffundit, timor vero contrahit.IN Problematig Aristotelis philosophi ita scriptum est: διὰ τί οἱ μὲν αἰσχυνόμενοι ἐρυθριῶσιν, οἱ δὲ φοβούμενοι ὠχριῶσιν, παραπλησίων τῶν παθῶν ὄντων; ὅτι τῶν μὲν αἰσχυνομένων διαχεῖται τὸ αἷμα ἐκ τῆς καρδίας εἰς ἅπαντα τὰ μέρη τοῦ σώματος, ὥστε ἐπιπολάζειν: τοῖς δὲ φοβηθεῖσιν συντρέχει εἰς τὴν καρδίαν, ὥστε ἐκλείπειν ἐκ τῶν ἄλλων μερῶν. [2] Hoc ego Athenis cum Tauro nostro legissem [p. 366] percontatusque essem quid de ratione ista reddita sentiret, “Dixit quidem,” inquit, “probe et vere quid accideret diffuso sanguine aut contracto, sed cur ita fieret non dixit. [3] Adhuc enim quaeri potest quam ob causam pudor sanguinem diffundat, timor contrahat, cum sit pudor species timoris atque ita definiatur: 'timor iustae reprehensionis.' Ita enim philosophi definiunt: αἰσχύνη ἐστὶν φόβος δικαίου ψόγου.”