previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VII

[7arg] Quid sitobesum”; nonnullaque alia prisca vocabula.


IN agro Vaticano Iulius Paulus poeta, vir bonus et rerum litterarumque veterum inpense doctus, herediolum tenue possidebat. Eo saepe nos ad sese vocabat et olusculis pomisque satis comiter copioseque invitabat. [2] Atque ita molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Laevi Alcestin rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque verborum nove aut insigniter dictorum in Laeviano illo carmine ruminabamur et, ut quaeque vox indidem digna animadverti subvenerat, qua nos quoque possemus uti, memoriae mandabamus.

[3] Erant autem verba quae tunc suppetebant, huiuscemodi:

Corpore (inquit) pectoreque undique obeso ac
Mente exsensa tardigenuclo
Senio obpressum.
[p. 368]Obesumhic notavimus proprie magis, quam usitate dictum pro exili atque gracilento; vulgus enim ἀκύρως vel κατὰ ἀντίφρασινobesumprouberiatquepinguidicit. [4] Item notavimus quodoblitteramgentem prooblitteratadixit; [5] item quod hostis qui foedera frangerent, “foedifragos,” nonfoederifragosdixit; [6] item, quod rubentem aurorampudoricoloremappellavit et Memnonemnocticolorem”; [7] item, quodfortedubitanter et ab eo quod estsileo,” “silenta locadixit etpulverulentaetpestilentaet quodcarendum tui estprotequodquemagno impeteproimpetu”; [8] [7] item quodfortescereposuit profortem fieriquodquedolentiamprodoloreetavensprolibens”; [10] itemcuris intolerantibusprointolerandis,” quodquemanciolis,” inquit, “tenellispromanibusetquis tam siliceo?” Itemfiere,” inquit, “inpendio infit,” id estfieri inpense incipit”; [11] quodqueaccipitretposuit prolaceret.”

[12] His nos inter viam verborum Laevianorum adnotatiunculis oblectabamus. [13] Cetera enim, quae videbantur nimium poetica, ex prosae orationis usu alieniora praetermisimus; veluti fuit quod de Nestore aittrisaeclisenexetdulciorelocus iste,” [14] quod de tumidis magnisque fluctibus inquitmultigrumiset [p. 370] [15] flumina gelu concretategimineesseonychinodixit, [16] et quae multiplica ludens conposuit, quale illud est, quod vituperones suossubductisupercilicarptoresappellavit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: