previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VIII

[8arg] Quaestio anharena.” “caelum,” “triticumpluralia inveniantur; atque inibi dequadrigis,” “inimicitiis,” nonnullis praeterea vocabulis, an singulari numero comperiantur.


ADULESCENTULUS Romae, priusquam Athenas concederern, quando erat a magistris auditionibusque obeundis otium, ad Frontonem Cornelium visendi gratia pergebam sermonibusque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis fruebar. Nec umquam factum est, quotiens eum vidimus loquentemque audivimus, quin rediremus fere cultiores doctioresque. [2] Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius, levi quidem de re, sed a Latinae tamen linguae studio non abhorrens. [3] Nam, cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quodharenis calentibusesset usus, tum adludens Fronto: “Morbo quidem,” inquit, “cares, sed verbi vitio non cares. Gaius enim Caesar, ille perpetuus dictator, Cn. Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum deinceps propagata est, vir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae aetatis castissimi, in libris, quos ad M. Ciceronem De Analogia conscripsit, 'harenas' vitiose dici existimat, quod 'harena' [p. 372] numquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque 'caelum' neque' triticum '; [4] contra autem 'quadrigas,' etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut 'arma' 1 et 'moenia' et 'comitia' et 'inimicitias'—nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium demonstres.”

[5] “De 'caelo,'” inquit ille, “et 'tritico' non infitias eo, quin singulo semper numero dicenda sint, neque de 'armis' et 'moenibus' et 'comitiis,' quin figura multitudinis perpetua censeantur; [6] videbimus autem potius 2 de 'inimicitiis' et 'quadrigis.' Ac fortassean de 'quadrigis' veterum auctoritati concessero, 'inimicitiam' tamen, sicuti 'inscientiam' et 'inpotentiam' et 'iniuriam,' quae ratio est quamobrem C. Caesar vel dictam esse a veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, 'deliciam ' quoque ἐνικῶς dixerit pro 'deliciis'?

Méa (inquit) voluptas, méa delicia. 3
'Inimicitiam' autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit:
Eo ego (inquit) ingenio natus sum;
Amicitiam atque inimicitiam in frontem promptam gero.
[p. 374] Sed enim ' harenas' parum Latine dici, quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit? Ac propterea peto ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat aestimari a te possit.” [7] Tunc, prolato libro De Analogia primo, verba haec ex eo pauca memoriae mandavi. [8] Nam, cum supra dixisset, nequecaelumnequetriticumnequeharenammultitudinis significationem pati, “Num tu,” inquit, “harum rerum natura accidere arbitraris quod 'unam terram' ac 4 'plures terras et 'urbem' et 'urbes' et 'imperium' et 'imperia' dicamus, neque 'quadrigas' in unam nominis figuram redigere neque 'harenam' multitudinis appellatione convertere possimus?”

[9] His deinde verbis lectis ibi 5 Fronto ad illum poetam: “Videturne tibi,” inquit, “C. Caesar de statu verbi contra te satis aperte satisque constanter pronuntiasse?” [10] Tunc permotus auctoritate libri poeta: “Si a Caesare,” inquit, “ius provocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro provocassem. Sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus ut dicas quam esse causam vitii putes et in 'quadriga' dicenda et in 'harenis.'” 6 [11] Tum Fronto ita respondit: “'Quadrigae' semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti 'quadrigae,' quasi ' quadriiugae,' vocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem.” [12] Eandemque rationem 'harenae' 7 habendam, sed in specie dispari; nam cum 'harena' singulari in numero dicta [p. 376] multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite ' harenae' dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto 8 ingenita sit naturalis sui multitudo. Sed haec ego," inquit, “dixi, non ut huius sententiae legisque fundus subscriptorque fierem, sed ut ne Caesaris, viri docti, opinionem ἀπαραμύθητον destituerem. Nam cum 'caelum' semper ἑνικῶς dicatur, [13] 'mare' et 'terra' non semper, et 'pulvis,' 'ventus' et 'fumus ' non semper, cur' indutias' et 'caerimonias' scriptores veteres nonnumquam singulari numero appellaverunt, ' ferias' et 'nundinas ' et 'inferias ' et 'exequias' numquam? Cur ' mel' et 'vinum' atque id genus cetera numerum multitudinis capiunt, 'lacte' 9 non capiat? [7] Quaeri, inquam, ista omnia et enucleari et extundi ab hominibus negotiosis in civitate tam occupata non queunt. Quin his quoque ipsis quae iam dixi demoratos vos esse video, alicui, opinor, negotio destinatos. [15] Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite an 'quadrigam' et ' harenas ' dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore vel oratorum aliquis vel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius.”

[16] Haec quidem Fronto requirere nos iussit vocabula non ea re, opinor, quod scripta esse in ullis veterum libris existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis rarioribus verbis exerceret. [17] Quod unum [p. 378] ergo rarissimum videbatur, invenimusquadrigamnumero singulari dictam in libro Saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus. [18] “Harenasautem πληθυντικῶς dictas minore studio quaerimus, quia praeter C. Caesarem, quod equidem meminerim, nemo id doctorum hominum dedit.

1 circa arma, Q; castra, arma, Vogel.

2 potius, Hosisus; post ω.

3 meae deliciae, codd Plaut.; mea delicia, Lindsay.

4 ac plures, Hertz; adplures, δ; the other MSS. have et.

5 ibi, Salmasius; sibi, ω.

6 harenis, Carrio; harena, ω.

7 harenae supplied by Hertz; habet arena, Madvig.

8 dicto, Madvig; dici, ω.

9 lac, γ.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CURRUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNDUS
    • Smith's Bio, CAESAR
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: