Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
48. haec, quae augendae amplitudinis eius
causa facta erant, extemplo in invidiam, mox etiam
in perniciem adulescenti verterunt.
Lacedaemonii deinde introducti sunt.
[2]
multae et
parvae1 disceptationes iactabantur; sed quae maxime rem continerent, erant utrum restituerentur
quos Achaei damnaverant necne;
[3]
inique an iure
occidissent quos occiderant, et2 utrum manerent in [p. 372]
Achaico concilio Lacedaemonii an, ut ante fuerat,3 secretum eius unius in Peloponneso civitatis ius esset.
[4]
restitui iudiciaque facta tolli placuit,4 Lacedaemonem manere in Achaico concilio scribique id decretum et consignari a Lacedaemoniis et Achaeis.
[5]
legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus,
iussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere.
nam ibi quoque et ex veteribus discordiis residui
motus erant, et Messene desciverat5 a concilio
Achaico.
[6]
cuius belli et causas et ordinem si expromere velim, immemor sim propositi, quo statui non
ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.