Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
52. Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno
mortuum scribunt. ego neque his neque Valerio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Valerio
L. Valerium1 principem senatus ipsum censorem lectum invenio, cum superioribus duobus lustris
Africanus fuisset,
[2?]
quo vivo, nisi ut ille senatu moveretur, quam notam nemo memoriae prodidit, alius
princeps in locum eius lectus non esset.
[3]
Antiatem
auctorem refellit tribunus plebis M. Naevius, adversus
[p. 384]
quem oratio inscripta P. Africani est.
[4]
hic Naevius2 in magistratuum libris est tribunus plebis3 P. Claudio L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ante diem quartum
idus Decembres.
[5]
inde tres menses ad idus Martias
sunt, quibus P. Claudius L. Porcius consulatum
inierunt.
[6]
ita4 vixisse in tribunatu Naevii videtur, diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L. Valerii et M. Porcii censuram.
[7]
trium clarissimorum suae cuiusque gentis virorum
non tempore magis congruente comparabilis mors
videtur esse, quam quod nemo eorum satis dignum
splendore vitae exitum habuit.
[8]
iam primum omnes
[p. 386]
non in patrio5 solo mortui nec sepulti sunt. veneno6 absumpti Hannibal et Philopoemen; exul Hannibal, proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et
in vinculis exspiravit;
[9]
Scipio etsi non exul neque
damnatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat
reus, absens citatus, voluntarium non sibimet ipse
solum sed etiam funeri suo exilium indixit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.