Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56. eodem anno A. Terentius proconsul haud
procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia
secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi
communierant, aliquot expugnavit.
[2]
ulterior1 Hispania eo anno in pace fuit2 quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune quieverunt Lusitani.
[3]
nec
in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio
consule gestum.
ex Histria revocatus M. Marcellus exercitu
dimisso Romam comitiorum causa rediit.
[4]
creavit
consules Cn. Baebium Tamphilum et L. Aemilium
Paulum. cum M. Aemilio Lepido hic aedilis curulis
fuerat; a quo consule quintus annus erat, cum is ipse
Lepidus post duas repulsas consul factus esset.
[5]
praetores inde facti Q. Fulvius Flaccus M. Valerius
Laevinus P. Manlius3 iterum M. Ogulnius Gallus L. Caecilius Denter C. Terentius Istra.
supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa,
[6]
quod sanguine per biduum pluvisse in area Concordiae
satis credebant, nuntiatumque erat haud procul
Sicilia insulam, quae non ante fuerat, novam editam
[p. 398]
e maria esse.
[7]
Hannibalem hoc anno Antias Valerius4 decessisse est auctor legatis ad eam rem ad Prusiam
missis praeter T. Quinctium Flamininum, cuius in ea
re celebre est nomen, L. Scipione Asiatico et P.
Scipione Nasica.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.