This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. sub idem tempus L. Manlius1 et C. Helvius, cum, quoad viam colles obliqui dederunt, escendissent, postquam ad invia ventum est, flexere iter in
partem montis,
[2?]
quae una habebat iter, et sequi
consulis agmen2 modico uterque intervallo velut ex composito coeperunt, quod primo optimum factu fuisset, in id necessitate ipsa compulsi;
[3]
subsidia enim
[p. 76]
in talibus iniquitatibus locorum maximo saepe usui3 fuerunt,4 ut primis forte deturbatis secundi et tegant pulsos et integri pugnam excipiant.
[4]
consul, postquam ad tumulos ab levi armatura captos prima signa legionum pervenerunt,5 respirare et conquiescere paulisper militem iubet; simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat et,
[5?]
cum levis armatura proelium tale ediderit, quid ab legionibus, quid ab iustis armis, quid ab animis fortissimorum militum expectari? castra illis capienda esse, in quae
compulsus ab levi armatura hostis trepidet.
[6]
praecedere tamen iubet levem armaturam, quae, cum
staret agmen, colligendis per tumulos telis ut missilia
sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat.
[7]
iam castris appropinquabant; et Galli, ne
parum se munimenta sua tegerent, armati pro vallo
constiterant. obruti deinde omni genere telorum
cum, quo plures atque densiores erant, eo minus vani
quicquam intercideret teli,6 intra vallum momento temporis compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis.
[8]
in multitudinem compulsam in castra vis ingens missilium telorum coniciebatur, et vulnerari multos clamor permixtus mulierum atque puerorum ploratibus significabat.
[p. 78]
in eos qui portas stationibus suis clauserant,
[9?]
legionum7 antesignani pila coniecerunt. iis vero non vulnerabantur, sed transverberatis scutis plerique inter se conserti haerebant; nec diutius impetum Romanorum sustinuerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.