acervatim reliqua iam2, iudices, dicam ut ad ea quae propiora3 huiusce4 causae et adiunctiora sunt perveniam. vos, quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum, hominem5 sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum. qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius habiti fuit6, cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori7 nec diutius vixit quam locuta est; nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. et ad hanc mortem8 repentinam vocemque9 morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt. eodemque veneno C. Oppianicum fratrem necavit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.