[39]
index Avillius
ex altera parte coram tenetur. hic quid iam1 reliqua quaeritis?
Manlium plerique noratis; non ille honorem a pueritia,
non studia virtutis, non ullum existimationis bonae
fructum umquam cogitarat, sed ex2 petulanti atque improbo
scurra in discordiis civitatis ad eam columnam ad quam
multorum saepe conviciis perductus erat tum3 suffragiis
populi pervenerat. itaque tum cum4 Oppianico transigit, pecuniam
ab eo accipit, causam et susceptam et tam5 manifestam
relinquit6. ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asuvianum7
cum testibus multis tum vero illius testamento8 comprobabatur;
in quo9 Oppianici nomen primum esse constabat,
eius quem vos miserum atque innocentem falso iudicio
circumventum esse dicitis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 sed ex ex a
3 tum triumvir Reid
4 tum cum αa: rem cum Mμ: cum B, Baiter
8 illius testamento scripsi: illius Avillii ςt: indicio (indiciis s2 in ras.) Avillii cett. comprobatur αa
9 in quo adlegatos add. ς (e nota marginali a legato, i. e. a testamento, credo, ortum): inter (ad inter b1) adlegatos add. Mμ: ad (om. ad ψ2) inter allegatum add. b2ψ2: alligatum add. a
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.