[132]
verum esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat eum1 accepisse a Cluentio pecuniam. negat hoc Lentulus; nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit2 et eum omni ignominia liberat. quod cum facit, iudicat eius sententia gratiis3 esse Oppianicum condemnatum. et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime laudat. qua re si neque L. Gelli iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum non4 putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnis fixas et in perpetuum ratas putet5 esse oportere?