[124]
quia verum est, idcirco
grave debet esse, hoc quaeramus verum sit an falsum;
removeantur auctoritates censoriae, tollatur id ex causa
quod in causa non est; doce quam pecuniam Cluentius
dederit, unde dederit, quem ad modum dederit1; unum
denique aliquod a Cluentio2 profectae pecuniae vestigium
ostende. vince deinde bonum virum3 fuisse Oppianicum,
hominem integrum, nihil de illo umquam secus
esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. tum
auctoritatem censoriam4 amplexato5, tum illorum iudicium
cum re coniunctum esse6 defendito.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.