[156]
agit enim sic
causam T. Attius, adulescens bonus et disertus, omnis civis
legibus teneri omnibus; vos1 auditis et attenditis silentio,
sicut facere debetis. A. Cluentius, eques Romanus, causam
dicit2 ea lege, qua lege3 senatores et ei qui magistratum habuerunt
soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis
praesidia constituere defensionis meae non licet. si obtinuerit
causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus,
omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam,
quoniam ita defensus sit; in lege autem quam
attingere noluerit praesidi nil fuisse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.