[101]
inridebatur haec illius
reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis
inauratis quas posuit ad Iuturnae1, quibus subscripsit reges
ab se2 in gratiam esse reductos. exagitabantur omnes eius3
fraudes atque fallaciae, tota vita in eius modi ratione versata
aperiebatur, egestas domestica, quaestus forensis in
medium proferebatur, nummarius interpres pacis et concordiae
non probabatur. itaque tum Staienus cum idem
defenderet quod Attius condemnatus est;
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.