[144]
quid ergo est? quaeret
fortasse1 quispiam displiceatne2 mihi legum praesidio capitis3
periculum propulsare. mihi vero, iudices, non displicet,
sed utor instituto meo. in hominis honesti prudentisque
iudicio non solum meo consilio uti consuevi sed multum
etiam eius quem defendo et consilio et voluntati obtempero.
nam ut haec ad me causa delata est, qui leges eas ad quas
adhibemur et in quibus versamur nosse deberem, dixi habito
statim eo: '“Qui coisset quo quis condemnaretur”4' illum
esse liberum, teneri autem nostrum ordinem. atque ille
me orare atque obsecrare coepit ne sese5 lege defenderem.
cum ego quae mihi videbantur6 dicerem, traduxit me ad
suam sententiam; adfirmabat enim lacrimans non se cupidiorem
esse civitatis retinendae quam existimationis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.