[82]
age, quoniam corrumpendi iudici causas ille multas et
gravis habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur.
confecit tabulas diligentissime Cluentius. haec
autem res habet hoc certe ut nihil possit neque additum
neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum
ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad
eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatis1,
tractatis, inquiritis, cum interea Cluentianae pecuniae
vestigium nullum invenitis. quid? Albiana2 pecunia vestigiisne
nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus3
venire possumus? tenentur uno in loco HS dcxl4, tenentur
apud hominem audacissimum, tenentur apud iudicem; quid
voltis amplius?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.