[30]
et est quisquam qui, cum haec cognoverit,
suspicari possit1 Oppianicum iudicio oppressum et circumventum
esse innocentem?
acervatim reliqua iam2, iudices, dicam ut ad ea quae propiora3
huiusce4 causae et adiunctiora sunt perveniam. vos,
quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut
accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere
vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti
initio ac fundamento defensionis, Oppianicum, hominem5
sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum. qui
uxori suae Cluentiae, quae amita huius habiti fuit6, cum ipse
poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit
se maximo cum dolore emori7 nec diutius vixit quam locuta
est; nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est.
et ad hanc mortem8 repentinam vocemque9 morientis omnia
praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius
mortuae corpore fuerunt. eodemque veneno C. Oppianicum
fratrem necavit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.