Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
his comitiis prudentia et virtute senatus sublatis, alia maioris certaminis, quo et maiore de re et
inter plures potentioresque viros, sunt exorta.
[2]
censuram summa contentione petebant L. Valerius Flaccus
P. et L. Scipiones Cn. Manlius Vulso L. Furius Purpurio patricii,
[3]
plebeii autem M. Porcius Cato M. Fulvius Nobilior Ti. et M. Sempronii, Longus et Tuditanus. sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum
familiarum M. Porcius longe anteibat.
[4]
in hoc viro tanta [p. 42] vis animi ingeniique fuit, ut quocumque loco
natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. nulla ars neque privatae neque publicae rei
gerendae ei defuit; urbanas rusticasque res pariter
callebat.
[5]
ad summos honores alios scientia iuris, alios
eloquentia, alios gloria militaris provexit: huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum
ad id unum diceres, quodcumque ageret:
[6]
in bello manu
fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem
postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si
causa oranda esset,
[7]
eloquentisslmus, nec is tantum,
cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae
nullum exstet: vivit immo vigetque eloquentia eius
sacrata scriptis omnis generis.
[8]
orationes et pro se
multae et pro aliis et in alios: nam non solum accusando sed etiam causam dicendo fatigavit inimicos.
simultates nimio plures
[9]
et exercuerunt eum et ipse
exercuit eas; nec facile dixeris, utrum magis presserit
eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem.
[10]
asperi
procul dubio animi et linguae acerbae et immodice
liberae fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae
innocentiae, contemptor gratiae, divitiarum.
[11]
in parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope
corporis animique, quem ne senectus quidem, quae
solvit omnia,
[12]
fregerit, qui sextum et octogesimum
annum agens causam dixerit, ipse pro se oraverit
scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi
adduxerit iudicium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.