Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. secundum Macedonas ipsis Romanis ita
[p. 88]
concedentibus iubentibusque Athenienses, qui foeda1 passi iustius in crudelitatem saevitiamque regis
invehi poterant, introducti sunt.
[2]
deploraverunt
vastationem populationemque miserabilem agrorum:
neque id se queri, quod hostilia ab hoste passi forent;
esse enim quaedam belli iura, quae ut facere, ita
pati sit fas:
[3]
sata exuri, dirui tecta, praedas hominum
pecorumque agi misera magis quam indigna patienti
esse;
[4]
verum enim vero id se queri, quod is qui
Romanos alienigenas et barbaros vocet adeo omnia
simul divina humanaque iura polluerit, ut priore
populatione cum infernis deis, secunda cum superis
bellum nefarium gesserit.
[5]
omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos
manes, nullius ossa terra tegi.
[6]
delubra sibi fuisse,
quae quondam pagatim habitantes in parvis illis
castellis vicisque consecrata ne in unam urbem quidem contributi maiores sui deserta reliquerint.
[7]
circa
ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse
ignes; semusta, truncata simulacra deum inter
prostratos iacere postes templorum.
[8]
qualem terram
Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque,
talem eum si liceat Aetoliam Graeciamque omnem
facturum.
[9]
urbis quoque suae similem deformitatem
futuram fuisse, nisi Romani subvenissent. eodem
enim scelere urbem colentes deos praesidemque
arcis Minervam petitam, eodem Eleusine Cereris
templum, eodem Piraei Iovem Minervamque;
[10]
sed
[p. 90]
ab eorum non templis modo sed etiam moenibus vi2 atque armis repulsum in ea delubra, quae sola religione tuta fuerint, saevisse.
[11]
itaque se orare atque obsecrare Aetolos ut miseriti Atheniensium
ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui
secundum deos plurimum possent, bellum susciperent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.