previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


V

[5arg] Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro quem De Amicitia scripsit vitioso argumento usum, ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογουμένου posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque.


M. CICERO, in dialogo cui titulus est Laelius vel De Amicitia, docere volens amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii mercedisque causa colendam, sed quod ipsa per sese plena virtutis honestatisque sit expetendam diligendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex ea percipi queat, hac sententia atque his verbis usus est eaque dicere [p. 216] facit C. Laelium, sapientem virum, qui Publii Africani fuerat amicissimus: “Quid enim? [2] Africanus indigens mei? Ne 1 ego quidem illius. Sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse nonnulla quam de meis moribus habebat me dilexit; auxit benivolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae. Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiamneque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus—, sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.”

[3] Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista, utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res de qua quaereretur; verbisque id vitium Graecis appellat, quod accepisset ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογουμένου. [4] “Nam 'beneficos,'” inquit, “et 'liberales' sumpsit ad confirmandum id quod de amicitia dicebat, cum ipsum illud et soleat quaeri et debeat, quisquis liberaliter et benigne facit, qua mente quoque consilio benignus liberalisque sit? utrum, quia mutuam [p. 218] gratiam speret et eum in quem benignus sit ad parem curam sui provocet, quod facere plerique omnes videntur, an, quia natura sit benivolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum?” [5] Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut perspicua et minime controversa, idqueapodixinvocari dicebat, cum ea quae dubia aut obscura sunt, per ea quae ambigua non sunt inlustrantur. [6] Atque, ut ostenderet beneficos liberalesque ad id quod de amicitia quaereretur quasi argumentum exemplumve sumi non oportere, “Eodem,” inquit, “simulacro eademque rationis imagine amicitia invicem pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere, non spe aliqua compendii, set amore et studio honestatis. [7] Poterit enim consimiliter ita dicere: 'Namque, ut amicitiam non spe utilitatis amplectimur, sic benefici liberalesque non gratiae reciperandae studio esse debemus.' [8] Poterit sane,” inquit, “ita dicere, sed neque amicitia liberalitati neque liberalitas amicitiae praebere argumentum potest, cum de utraque pariter quaeratur.”

[9] Haec ille rhetoricus artifex dicere quibusdam videbatur perite et scienter, sed videlicet eum vocabula rerum vera ignoravisse. [10] Nambeneficum et [p. 220] liberalemCicero appellat, ita ut philosophi appellandum esse censent, non eum qui, ut ipse ait, beneficia faeneratur, sed qui benigne facit, nulla tacita 2 ratione ad utilitates suas redundante. [11] Non ergo obscuro neque ambiguo argumento usus est, sed certo atque perspicuo, siquidem, qui vere beneficus liberalisque est, qua mente bene aut liberaliter facit non quaeritur. 3 [12] Aliis enim longe nominibus appellandus est, si, cum talia facit, sui potius quam alterius iuvandi causa facit. [13] Processisset autem argutatori isti fortassean reprehensio, si Cicero ita dixisset: “Ut enim benefice liberaliterque facimus, non ut exigamus gratiam”; videretur enim benefice facere etiam in non beneficum cadere posse, si id per aliquam circumstantiam fieret, non per ipsam perpetuae benignitatis constantiam. [14] Sed cumbeneficos liberalesquedixerit neque alius modi isti sint quam cuius esse eos supra diximus, “inlotis,” quod aiunt, “pedibuset verbis reprehendit doctissimi viri orationem.

[p. 222]

1 minime hercule! ac ne, Cic.

2 citate, Q; citata, Q2; citatus, Hertz.

3 quaerit, Skutsch.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • Harper's, Liber
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LIBER
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: