I
Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
Gallia Romanae nomine dicta togae.
Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
Illa vel haec mea sunt, quae meliora putas.
5Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:
Debet enim Gallum vincere verna liber.